- COMMITTERE pgunas
- COMMITTERE pgunasapud Statium, l. 6. Theb. v. 143.Cui Superûm nostro committere sanguine pugnasDulce fuit?Ordiri est, verbum a Circensibus, (vide supra Circus Max.) deductum. Nonius Marcellus, Committere dicitur initiae. Virg. l. 5. Aen. v. 113.Et tuba commissos medio canit aggere ludos.Varro Endymionibus, Discumbimus mensatim. Dominus maturô ovô cenam committit. Vide quaedam notata Iac. Raevardo, ad c. 14. de Regulis Iuris, Fr. Duarenum, ad idem c. I. Robertum, Animudversor. l. 3. c. 28. Ios. Scaligerum ad Varronem, de Re Rust. l. 3. etc. Alioqui committere, commereri est, quô sensu verbum occutrit apud Caesarium Arelat. Homil. 38. Vide quoque eosdem Iureconsultos. Quia autem grandi, sed concisô sonô, committebant illos ludos tubae, non aliô atque aliô, sed eôdem semper tenore, hinc ansam habuit Senecae eloquentiam Commissiones meras dicendi Caius Princeps, uti videmus apud Sueton. Calig. c. 53. Cui intellectui non obsistit, quod lenius comtiusque dicendi genus in eodem Scriptore, ex suo sensu, agnoscere videatur Suetonius. Diversô enim modô utrumque verum: affectavit enim comptum quid Seneca, et tamen ubique ostentat Declamatorios flosculos, sententias vibrantes, secundum Petronium, et quandam vehementiam non cohaerentem, sed similem tubae clangori, interciso saepius, et quodammodo tumultuanti. Sed et Commissiones altercationes seu liticulae perhiberi possunt; qualibus Senecae scriptio accedere videatur: ita concisis est periodis, et removet, quodammodo semper irascendo, tam malos mores, quam adversarios Philosophos. Sic committere, in lites conicere, dissentire facere est, eidem Suetonio paulo post, c. 56. eiusd. libr. Quô sensu Homerus, Il. α. v. 8. ait.----- ἔριδι ξυνέηκε μάγεςθαι etc.Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Statium, d. l. Quot autem in diem fuerint Circensium commissiones, dicemus infra in voce Missus. De Commissionibus vero Artificum annuis, in festo Χαλκεῖα, Athenis institui solitis, vide infra ubi de Manuariis Artibus, et Opificibus. De aliis, ubi de Agonibus, Certaminibus seu Ludis Gymnicis, Seriis scriptis. Verrio Flacc. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.